Ep. V 95 (Pro parte M. de..., maiestatis nostrae fidelis...)

L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 947-8, Par. lat. 8563, f. 84r

1242
Martina Pavoni, Fulvio Delle Donne
aracne ara13

Informazioni sul Documento

Data del documento: 1242

Forma del manoscritto: letter

Testo del Documento

Federico II ordina allo stesso [capitano] di pagare il debito di cinquanta lire contratto dal già vescovo di Fermo con M. di …, coi proventi di quella stessa diocesi.

1242

Eidem, super eodem uel quasi.

1. Pro parte M. de..., maiestatis nostrae fidelis, coram excellentia nostra nuper expositum extitit cum querela, quod, cum ipse mutauerit quondam Firmano episcopo quinquaginta libras, tunc in Firmana ecclesia residenti, sicut patere asserit per publicum instrumentum, nec sibi fuerit de predictis per eumdem episcopum seu personam aliam pro eius parte aliquatenus satisfactum, et bona ipsius ecclesiae per nostram curiam procurentur, pro parte ipsius M. fuit celsitudini nostrae humiliter supplicatum, ut sibi super hoc dignaremur misericorditer prouidere. 2. Nos itaque supplicationibus ipsius benignius inclinati, fidelitati tuae precipiendo mandamus, quatenus, si tibi constiterit de premissis, de prouentibus ipsius ecclesiae, quae curia nostra tenet, eidem M. restitui facias pecuniam supradictam. 3. Dummodo et cetera, prout supra, in alia.