Ep. VI 25 (Etsi munificentiae nostrae gratiam...)

L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 1094-5, Par. lat. 8563, ff. 93v-94r

1220-1266
Martina Pavoni, Fulvio Delle Donne
aracne ara13

Informazioni sul Documento

Data del documento: 1220-1266

Forma del manoscritto: letter

Testo del Documento

Il sovrano concede in perpetuo un castello ad un tale che, oltre che mostrarsi fedele, gli ha reso anche innumerevoli servizi. Il castello, tenuto in capitania, dovrà seguire la successione secondo il diritto franco, cioè con il subentro nel bene del solo primo figlio.

1220-1266

Priuilegium concessionis cuidam castri in perpetuum.

1. Etsi munificentiae nostrae gratiam libenter extendamus ad singulos, quos fideles nobis ex operum experimento sentimus, circa illorum tamen merita gratiosius prosequenda libentius dexteram nostrae liberalitatis adducimus, pro quibus non solum deuotionis et fidei puritas, sed seruitii multitudo multiplicis intercedunt. 2. Eapropter per presens priuilegium notum facimus uniuersis, tam presentibus quam futuris, quod nos, attendentes fidem puram et deuotionem sinceram et grata servitia, quae..., fidelis noster, culmini nostro fideliter exhibuit hactenus et incessanter ad presens exhibet et exhibere poterit diutius in futurum, castrum..., et … iustitiarium sistens cum omnibus iustitiis rationibus suis et pertinentiis omnibus, quae de demanio in demanium et quae de seruitio in seruitium prouenire potuerunt eidem et heredibus suis in perpetuum, de speciali gratia et certa scientia nostra duximus concedendum. 3. Ita tamen, quod castrum ipsum a nobis et heredibus nostris in capitaniam teneant et immediate et a nostra curia recognoscant uiuentes iure Francorum, in eo uidelicet quod maior natu, exclusis minoribus fratribus et coheredibus, in castro ipso succedat et inter eos nullo tempore diuidendo: saluis in omnibus mandato, ordinatione et fidelitate nostra et heredum nostrorum, et seruitio, quod exinde curiae nostrae debetur. 4. Ad cuius rei, et ceterum.