Informazioni sul Documento
Data del documento: estate 1238-estate 1239
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Federico II riaccoglie nel proprio favore, dietro di lui richiesta, un certo... di Traversaria, che in passato si era comportato in maniera infedele.
estate 1238-estate 1239
Recipit in gratiam suam quemdam, remittendo ei offensas.
1. Tenore presentium notum facimus uniuersis, quod, cum misericordia superexaltante iudicium gloriosius reputemus offensas ignoscere subiectorum quam eorum offensas ulcisci; attendentes supplicationem … Traversariae se ad implorandum gratiam nostram humiliter conuertentis; habentes quoque respectum ad fidei merita retroacta, quae impensa ab eo nobis seruitia nostro conspectui representant, nichilominus ipsum confidenter in redemptione offensae grata et utilia seruitia nostro culmini prestiturum, dictum..., ad seruitia et fidem nostram tota deuotione conuersum in plenitudine fauoris nostri et gratiae recipimus consuetae, remittentes eidem omnem offensam et culpam, et cetera.