Informazioni sul Documento
Data del documento: 1252
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Corrado IV rende noto che, nonostante la città di Aquino abbia tentato di ribellarglisi, essendo stata in realtà illusa da consigli fraudolenti dei suoi nemici, intende perdonarne tutti gli abitanti: il perdono, infatti, spesso può dimostrarsi il miglior tipo di vendetta possibile.
1252
Priuilegium concessum ciuitatibus Aquinatibus.
1. Satis nobis cedit ad gloriam et regiae maiestatis fastigia sublimantur, si motus nostros clementiae uirtute perficimus et mansuetudinem in subditis exercemus: cum crescat in eis etiam erga nos uigor deuotionis et fidei, si fragilitatis humanae memores aliquid seueritati detrahimus, et quae punire possemus in gladio, lenimento misericordiae mitigamus. 2. Eapropter per presens scriptum notum facimus uniuersis fidelibus nostris, tam presentibus quam futuris, quod, licet uniuersitas ciuitatis Aquinae dudum propter malitiam temporis tunc instantis ad falsas suggestiones quorumdam emulorum nostrorum uisa fuerit a semitis nostrae fidei deuiasse, quia tamen, saniori ducta consilio, ad fidem et beneplacitum nostrum concorditer rediit, et nostrae misericordiae gratiam humiliter implorauit: nos, qui pulchrum uindictae genus estimamus ignoscere subditis omnes offensas et culpas, quas uniuersitas ipsa et singuli homines ciuitatis ipsius contra maiestatem nostram propterea uisi sunt hactenus incurrisse, eis de clementia nobis innata remittimus, et ipsos benigne recipimus in gratiae nostrae sinum.