Ep. VI 33 (Per presens scriptum notum facimus uniuersis)

L'epistolario di Pier della Vigna, coord. di E. D'Angelo, ed. crit. a cura di A. Boccia, E. D’Angelo, T. De Angelis, F. Delle Donne, R. Gamberini, Soveria Mannelli 2014, pp. 1111-2, Par. lat. 8563, f. 95r

1240
Martina Pavoni, Fulvio Delle Donne
aracne ara13

Informazioni sul Documento

Data del documento: 1240

Forma del manoscritto: letter

Testo del Documento

Federico II, dietro richiesta del precettore dell’Ordine del Tempio in Italia, il cavaliere fra’... il Tedesco, prende sotto la sua particolare protezione le sue domus, i suoi confratelli e tutti i beni.

1240

Fridericus recipit quosdam fratres cum bonis suis sub sua protectione.

1. Per presens scriptum notum facimus uniuersis, quod frater... Theutonicus, domorum Militiae Templi in Ytalia preceptor, deuotus specialis et fidelis noster, maiestati nostrae humiliter supplicauit, ut domos in Imperio sibi commissas, fratres, familias et bona sua sub nostra et Imperii protectione, de nostra gratia recipere dignaremur. 2. Nos igitur supplicationibus eiusdem preceptoris fauorabiliter inclinati suae deuotionis obtentu domos predictas, fratres, familias et bona, quae iuste tenent et possident, sub nostra et Imperii protectione recipimus, speciali presentis scripti auctoritate mandantes et firmiter inhibentes sub pena gratiae nostrae, quatenus nullus sit, qui nominatas domos, fratres et familias, in personis, possessionibus et bonis suis temerario ausu contra huiusmodi protectionis nostrae tenorem, impetere, impedire, offendere seu molestare presumat. 3. Immo uniuersi et singuli ipsum preceptorem, deuotum et fidelem nostrum, et fratres cum domibus, possessionibus et bonis suis, habeant pro nostrae maiestatis reuerentia commendatos. 4. Ad huiusmodi autem protectionis nostrae memoriam stabilitatem et firmitatem presens scriptum fieri iussimus nostri culminis sigillo munitum.