PdP Epistola 17 (Rationis causa multiplex et multiplicis...)

E. Müller, Peter von Prezza, ein Publizist der Zeit des Interregnums, Heidelberg 1913, pp. 138-139, Jena, Universitätsbibliothek, El. Phil. Q. 1 (XV sec.) c. 67r, Leipzig, Universitätsbibliothek, 1268 (XV sec.): c. 62r-v

1248?
Martina Pavoni, Fulvio Delle Donne
aracne ara4

Informazioni sul Documento

Data del documento: 1248?

Forma del manoscritto: letter

Testo del Documento

Il mittente della lettera chiede che gli venga concessa la prebenda che gli era stata prima promessa e poi ceduta ad altri.

1248?

Rationis causa multiplex et multiplicis cause racio cordi meo sollicite nec illicite persuadet, ut pro meis negotiis petendis utilius ad vos recurrere non formidem, cum preter id, quod sumus ab uno fonte sanguinis derivati nos simul tenera lactaverit etas et eisdem diucius educaverit alimentis, que quidem sincera duorum cordium et solida solet esse compages nullis unquam temporibus violanda. Venit eciam et in meum subsidiuim aliud efficax argnmentum nam qnomodo vestros obaudire possetis, qui libenter extraneos exauditis, quomodo negligere proprios, qui diligitis alienos. Confidenter igitur, confidenter ad hostium vestrum pulso securus, quod mihi debeat aperiri. Vobis inhereo totus, o columpna fortitudinis nostre domus, vobis attribuo mearum fortunarum eventum, o tocius generis speculum et lucerna et cetera. Sane cum prebenda illa, quam pridem intercedentibus vobis dominus papa mihi concesserat, translata sit postmodum in manus alterius possessoris et cetera. Quapropter, honorande domine, sapienciam vestram decet ad promocionem status mei validius humeros vestros apponere, vestrum ad id robur viriliteir exercere, ut, quod inde mihi syncopa sustulit, epenthesis augeat aliunde. Et cetera... ut per vos solum eandem graciam recognoscens perpetuo vobis tenear obligatus.