Informazioni sul Documento
Forma del manoscritto: letter
Testo del Documento
Pietro scrive a un amico di infanzia che ha ottenuto una carica importante e si mette totalmente a sua disposizione.
A mente vestra non ereditar excidisse, qualiter olim, dum essem infantulus vobiscum a matris uberibus educatus me vobis totum devoveram et vobiscum continue conversabar. Ex quibus efficax profecto colligitur argumentum et evidens nascitur coniectura, quod tanto nunc vestrior esse debeam, quanto postmodum ad altiorem speculam ascendistis. Constet vobis igitur nec ullatenus veritas dubitetur, quod, postquam vobis animum devotus exhibui, personam quidem animus contulit et persona de rebus propriis iam hostiam tibi fecit. Vos igitur animo, persona rebusque deinceps utamini sicut libet, cum in veritate vobis liquere queat et possitis id clarius experiri, quod nemo rem aliquam possidet, quin posset ei liberius dominari.