Doc. 5 (Item scriptum est eidem iustitiario etc... fidelitati tue sub pena viginti unciarum auri districte...)

Giustino Fortunato. Il castello di Lagopesole, Trani: Vecchi, 1902, p. 157, Archivio di Stato in Napoli. Reg. Ang. 1275 A, n. 22, fol. 80 t.

1275-09-11
Martina Pavoni, Fulvio Delle Donne
aracne ara48

Informazioni sul Documento

Data del documento: 1275-09-11

Forma del manoscritto: letter

Testo del Documento

Si dà ordine al giustiziere di Basilicata di mandare a’ maestri delle scuderie in Lagopesole cento animali da soma per il trasporto delle suppellettili della corte.

1275-09-11

Item scriptum est eidem iustitiario etc.

Fidelitati tue sub pena viginti unciarum auri districte precipimus quatenus, sicut nostram gratiam caram habes et penam predictam desideras evitare, statim receptis presentibus omni mora et occasione sublatis centum sumarios inter mulos iumenta et roncinos pro nostris de Lacupensile arneseriis deferendis invenire et incontinenti magistris marescallie nostre apud Lacumpensulem assignari procures. Ita quod ibidem animalia ipsa per totum diem dominicum proximo futurum infallibiliter habeamus. Caveas actente ne ullam in hoc committas desidiam negligentiam sive moram, alioquin penam predictam a te irremissibiliter mandabimus extorqueri.

Datum apud Lacumpensulem XI septembris IIII ind. (1275).