Informazioni sul Documento
Data del documento: 1439-09-11
Forma del manoscritto: copy
Testo del Documento
Colotto de Abeiola ‹ovvero Abriola?› di Potenza vende a Dominio de Vincola ‹ovvero Domenico de Vineola?›, suo genero, al prezzo di un’oncia e venticinque tarì di carlini d’argento, la metà di una vigna sita nel tenimento di Potenza in località Petra Recolfa unitamente alla metà di un terreno, sito nella stessa località in capite di detta vigna, gravato da un censo annuo di dieci grana da corrispondere alla chiesa di S. Gerardo; in caso di violazione di quanto stabilito nella presente transazione, è fissata una pena pari a quattro once d’oro.
1439-09-11
(c. 398v) In nomine domini nostri Iesu Christi amen. Anno a nativitate ipsius millesimo quatrigentesimo tricesimo nono, regnante serenissimo et illustrissimo domino nostro domino Renato Dei gratia Hierusalem et Sicilie rege ac Andegavie, Bari et Lotoringie duce, Provincie, Pontus marchionis ‹sic› et Cenomanie comite, regnorum vero eius anno quinto feliciter amen, die decimo primo mensis septembris, tertie indicionis, apud civitatem Potentie.
Nos Antonellus de Roto ipsius civitatis reginalis ad contractus iudex per totum regnum Sicilie, Rogerius de Lauro de terra Athan(e), incola seu habitator civitatis nominate, publicus ubilibet per totum regnum Sicilie reginali authoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto publico [ven]ditionis instrumento fatemur, notumfacimus atque testa[mur] quod eodem die in nostri presentia constitutus Coloctus de [Abeiola] de dicta civitate, non vi, dolo, metu ductus nec aliquibus suasionibus circumventus, sed sua gratuita et spontanea voluntate, sicut sibi utile et expediens visum fuit, vendidit, alienavit et fustis tradicionem assignavit, iure proprio et imperpetuum, Dominio de Vincola sui generi ibidem presenti, pro se et suis heredibus ementi et recipienti, medietatem unius vinere1, situm et positum ‹sic› in tenimento civitatis predicte, in contrata ubi dicitur Petra Recolfa, confinatum ‹sic› ab uno latere iuxta vineam Nicolai Vechi quamvis2 possidet Nicolaus Antonius suus filius sepe comuni mediante, ab inferiori parte iuxta vineam Verchiuti inter sex iurtii3 mediante viam publicam et alia parte iuxta terram Iohannis Nicolai Vecchi et alios fines, francam, liberam et exenctam ‹sic› ab omni redditus ‹sic›, ne(xu), censu, (one)re. Item medietatem unius terre sitam et positam in eodem loco, videlicet in capite ipsius vinee, cum redditu sive censu annuatim solvendo (c. 399r) // ecclesie Sancti Girardi grannorum ‹sic› decem; et dictus venditor prefatum emptorem in corporalem possessionem dictarum vinee et terre per fustem induxere4 ad verum dominium et proprietatem ipsius emptoris et suorum heredum ad habendum, tenendum, possidendum, donandum, permutandum nec non et quocumque modo voluerint dictus emptor et sui heredes alienandum, cum eorum viis in dictis vinee et terre ‹sic› intrandi atque exeundi atque cum omnibus aliis iuribus et pertinentiis eorum eis pertinentibus quoquomodo. Pro qua vendicione dictus venditor coram nobis conf[ex]us fuit et contentus se vocavit habuisse et manua[lit]er recepisse a dicto emptore, nomine ultimi pretii in carlenis argenti usualis pecunie regni huius, unciam unam et tarenos viginti quinque ponderatos ‹sic› generalis, totum silicet precium vendicionis ipsius, promictens dictus venditor per se et suosque heredes dicto emptori, pro se et suis heredibus stipulanti, litem, controversiam vel questionem aliquam de dictis vinea et terra ullo unquam tempore non inferre nec inferenti consentire vel assentire, sed dictam vendicionem et omnia et singula sibi5 dicta et infrascripta firmum et firma ac rata habere, tenere et nunquam contrafacere vel venire, per se et suos heredes aud aliquos quovismodo, in iudicio et extra, de iure vel de facto, modo, ingenio seu tractatu, sub pena unciarum auri quatuor, medietate ipsius pene regie curie vel alteri curie ubi exinde facta fuerit reclamatio seu querela // (c. 399v) et altera medietate dicto emptori vel suis heredibus persolvenda, me predicto notario seu quociens fuerit quomodolibet contrafactum tamquam persona publica pro parte dicte curie et dicto emptori pro se a prefacto venditore penam ipsam ullopniter6 et legitime stipulante. Qua comissa vel non comissa, exapta vel non exapta seu gratiose remissa, presens nihilominus publicum instrumentum cum omnibus que iuste7 continet in suo tempore8 robore et efficaciter9 perseveret, cum refeccione damnorum interesse et expensarum litis et extra litem que fierent proptor10 quoquomodo, de quibus stari et credi debeat assercioni cum iuramento dicti emptoris et suorum heredum, nulla alia ratione vel probatione quesita; et renuntiavit super hiis dictus vendictor pro cautela dicti emptoris et suorum heredum voluntarie et expresse exceptioni doli mali, vix, metus et in factum presentis non sit11 celebratus contraptus12, exceptioni deceptionis et fraudis reique predicto modo non geste vel aliter habere13 quam superius continetur et est expressum, exceptioni dicte vero peccunie non numerate, non solute, non habite et non recepte ac non boni argenti, legi ressissorie que deceptis ultra dimidiam iux14 precii suburuntur15 et generaliter omnibus aliis auxiliis omnium iurium atque legum et iure(m)16 dicenti generali renunciationi17 non valere et iure18 per quod cavetur quod dicto iuri renunciari non possit quibus et propter que dicta vendicio et confexio ac scripti huius tenor possit in aliquo minui vel infringi. Pro quibus omnibus et singulis actendendis et inviolabiliter observandis, quod que predicta omnia // (c. 400r) et singula vera sunt dictus venditor prefacto emptori coram nobis recipienti corporaliter tacta prestitit ad sancta Dei evangelia iuramentum, actum etiam iure pactis19 quod si aliqua iuris diccio20 in presenti instrumento deesset, tacite et expresse intelligatur et tociens ac fieri et emendi21 possit quociens opus fuerit ad consilium sapientis, veritatis substantia non mutata. Unde ad futuram memoriam et dicti Colocti venditoris preces et dicti emptoris et suorum heredum, cautelam factum est exinde presens publicum instrumentum per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, mei qui supra iudicis et nostrorum subscriptorum testium subscriptionibus.
Quod scripsi ego predictus Rogerius publicus ut supra notarius, qui premissis omnibus vocatus et rogatus interfui ipsumque meo solito signo signavi. Ego Antonellus de Roda qui supra iudex pro officiirr et me subscripsi Ego Iacobus Stantione de Campanea interfui et me subscripsi Ego Gaspar de Abrucio t(estis) Signum crucis proprie manus Antonelli de Zuza qui supra teste idiote scribere nesciente ‹sic› Signum crucis proprie manus Carrechie qui supra teste idiote scribere nesciente ‹sic›
1 Così S! pervinee ↩
2 Così S perquam vineam ↩
3 inter-iurtiiCosì S, dubito della trascrizione ↩
4 Così S perinduxit ↩
5 Così S persupra ↩
6 Così S persollempniter ↩
7 Così S perin se ↩
8 Così S persemper ↩
9 Così S perefficacia ↩
10 Così S perpropterea ↩
11 Così S persic ↩
12 Così S percelebrati contractus ↩
13 Così S perhabite ↩
14 Così S periusti ↩
15 Così S persubvenitur ↩
16 Così S periuri ↩
17 Così S pergeneralem renuntiationem ↩
18 Così S periuri ↩
19 Così S per?inter partes ↩
20 Così S persollemnitas ↩
21 Così S perrefici et emendaripiuttosto cheac- emendi ↩