Informazioni sul Documento
Data del documento: 1340-04-30
Forma del manoscritto: copy
Testo del Documento
Gilberto de Picardo de Satalia ‹ovvero Setalia› di Potenza vende a Tommaso de Granno de casali di Potenza, al prezzo di due once e sei tarì di carlini d’argento, un appezzamento di terreno sito nel tenimento di Potenza, in contrada detta ‹Macla› de Calle; per i contravventori di detta transazione è fissata una pena pari al doppio del prezzo corrisposto.
1340-04-30
(c. 430v) Anno dominice incarnationis millesimo trecentesimo quatragesimo, regnatea serenissimo domino domino nostro Roberto Dei gratia Hierusalem et Sicilie rege, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comite, regnorum vero eius anno tricesimo primo feliciter amen, mense aprelis, die ultimo eiusdem, octave indicionis, apud civitatem Potentie.
Nos Iulianus de Raymundo iudex civitatis Potentie, Robens magistri Pencioni publicus ubilibet per regnum Sicilie regia autoritate notarius et testes subscripti ad hoc specialiter vocati et rogati presenti, scripto publico notumfacimus et testamur quod constitutus in nostri presentia Gilibertis de Picardo de Sataliia ‹sic› de Potentia vendidit [et per] fustis traditionem assignavit i(u)re [proprio i]mperpetuum Tomasio de Granno de casali Potentie ibidem presenti et pro eo et suis heredibus ementi et recipienti, petiam unam terre sitam in tenimento Potentie in contrata que dicitur ....arla de Calle, cuius fines hii esse dicuntur ‹sic›: a primo latere tenet Franciscus de notario Andrea, asserdo1 et tertio lacembi2 tenet dominus Dimarium de Lacupensuli mediantibus lumice3 et vallono comuni, a quarto latere tenet Regyno ‹sic› de notario Andrea mediante // (c. 431r) vallone et si qui alii etiam confini ‹sic›, ad habendum, tenendum et possidendum, vendendum, donandum et permutandum in omni et quocumque modo voluerint alienandum petiam terre predictam, omni4 accessibus et gresibus ‹sic› suis omnibus, omni iure, actione, casu seu requisitione sibi eo5 ipsa vel pro ipsa aut ipsi petie terre modo aliquo pertinere6. Quod7 qua ‹quidem venditione› prefatus venditor coram nobis fuit confessus et contentus et8 presentialiter ‹et› integraliter recepisse et habuisse ab eodem ‹emptore› nomine precii in carlenis argenti, sexaginta per unciam computate ‹sic›, uncias duas et tarenos sex ponderis generalis, totum videlicet precii ‹sic› venditionis ipsius; renuncians dictus venditor exceptioni non numerate, non solute, non traddite et non consignate sibi predicte peccunie, non ponderati seu electi argenti, exceptioni presens ‹sic› non sic celebrati contractus et rei non predicto modo geste, iuri dicenti generalem renunciacionem non valere et penam in contractibus non apponi et appositam exigi // (c. 431v) ac omni alii legum et iuris auxilio per quod possit dicta confessio, venditio seu huius scripti tenor in aliquo minui vel infringi. Promittens dictus venditor per se ‹et› suos heredes dicto emptori pro se et suis heredibus sup(ra)9, litem vel controversiam ei et suis heredibus de dicta pena ter(r)o10 ullo umquam tempore non inferre nec inferenti consentire, sed ipsam tam in proprietate quam in possessione ei ‹et› suis heredibus ab omni homine legitime defendere, aumentare11 et disbrigare et preditam venditionem et omnia et singula supradicta firma et rata habere, perpetuo tenere et nunquam contrafacere vel venire per se vel alium, aliqua ratione vel causa, de iure vel de facto, sub pena dupli peccunie supradicte, medietate dicte pene regie vel reginali curie et altera medietate dicto emptori vel suis heredibus persolvenda, me predicto notario publico pro parte dicte curie et dicto emptore pro se et suis heredibus solemniter et legitime stipulantibus penam ipsam. Qua soluta vel non aut gratiose remissa predicta omnia et singula in suo nichilominus robore perseverent. Quod12 quibus omnibus et singulis inviolabiliter observandis, // (c. 432r) contra nullatenus veniendis, prefatus venditor coram nobis in manibus dicti emptoris ad sancta Dei evangelia corporaliter libro tacto prestitit iuramentum. in [cuius] rei testamentum13 et omnium quorum et cuius interest et interesse poterit certitudinem et cautelam presens exinde confectum est publicum instrumentum per manus mei predicti notarii, signo meo solito signatum, subscriptione mei qui supra iudice ‹sic› et subscriptorum testium subscriptionibus roboratum.
Quod scripsi ego idem Robertus magistri Perroni puplicus ut supra notarius qui premisse ‹sic› rogatus interfui et meo solito signo signavi. Ego Iulianus de Raymundo iudice ‹sic› civitate Potentie qui supra Ego predictus Matheus de Bonena interfui Ego Ruo Saliens interfui Ego Angelus de Gaudiano intefui