Informazioni sul Documento
Data del documento: 1363-03-02
Forma del manoscritto: copy
Testo del Documento
Matteo, Giacomo e Mandea ‹ovvero Mantea, Manola› de Stampis di Potenza, fratelli, vendono ad Andrea de notario Andrea e all’abate Bernardo de Episcopo di Potenza, agenti in qualità di procuratori della cattedrale di Potenza, nonché in nome e per parte del capitolo e dei chierici della stessa, un appezzamento di terra sito nel tenimento di Potenza, in contrada Locustum, al prezzo di cinque once e quattro carli e mezzo ‹ovvero cinque once, quattro carlini, dieci grana e quaranta tornesi?›, stabilendo una pena per i contravventori della presente transazione pari al doppio della somma versata.
1363-03-02
(c. 432v) In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno eius nativitate millesimo trecentesimo sexagesimo tertio, regnante domina nostra Iohanna Dei gratia Ierusalem et Sicilie regina, ducatus Apulie et principatus Capue, Provincie et Forcalquerii ac Pedimontis comitissa, regnorum vero eius anno vicesimo primo feliciter amen, die secundo mensis marcii, prime inditionis, apud Potentiam.
Nos Girardus de Carruba de Potentia annalis iudex dicte civitatis Potentie, Angelus de Bono Pari de Potentia publicus ibidem ‹sic› terre Potentie notarius et testes subscriptorum ‹sic› ad hoc specialiter vocati et rogati, presenti scripto p[u]bli[c]o notumfacimus et testando fatemur quod constituti in nostri presentia Mathe(n)no de Stampis, miles, ‹et› Iacobus de Stampis, fratres, et Mandea de Stampis, soror eorum, de Potentia, more ‹sic› iure Romano vi[ve]ntes [sicut ceteri homines] et mulieres dicte civitatei Potentie ab antico v[ixerunt] et vivunt, alienaverunt, vendiderunt et per fustem assignaverunt iure proprio et inperpetuum domno Andrea donec Andrea et abbati Bernardo de Episcopo de Potentia, [clericis, canonicis] et pro Girardius1maioris ecclesie Potentine, pro ut nobis p[e]r sedam manu propria mei predicti notarii Angeli rescriptam constitit, ibidem presentibus et ementibus pro […]natibus2, francam // (c. 433r) et liberam ‹ab› omn[i] ho[n]ere servitute ‹sic› dicte maioris ecclesie Potentine, nomine et p[ro] [p]arte dicte maioris ecclesie Potentine et capituli i[p]sius ecclesie et clericorum dicti capituli ‹et› quorum ‹sic› succ[essorum] procuratorum, peciam unam terre sitam in tenime[nt]o Potentie, in contrata unde Parnennis3Locustum, ‹cuius› pre[d]icti venditores dicunt sunt ‹sic› fines: ab una p[arte s]uperiori tenent heredes condam iudicis Francisci de Lacupensuli mediante sepe; a duabus aliis part[ibus est] via publica; a quarta parte inferiori tenent he[re]des condam Rim(i) de Roco et si qui alii sunt confi[n]es; hanc autem petiam terre qualiter est [pre]scriptis finibus circumdate ‹sic› per qua quidem latera quatuor, una cum omnibus rationibus, iuribus et ingressionibus suis predicti venditores eisdem procuratoribus, emptoribus nomine quo supra, alienaverunt, vendiderunt, tradiderunt et per fustem assignaverunt, ut dictum est, pro unciis quinque, carlenis quatuor et granis decem et torniensibus quatraginta pro quolibet tareno uno computatis; quam quidem petiam4 predicti venditores a dictis permutantibus5 emptoribus in nostris qui supra presentia manualiter et presentialiter receperunt et habuerunt nomine // (c. 433v) p[re]cii supradicti, eorum6 silicet precium venditionis ipsius; renunciantes [e]xpresse ipsi predicti venditores exceptioni non numerate pecunie et non electe dicte peccunie, cum7 alii iuris et legum auxilio per quod posset d[ic]ta vendicio retractari ‹et› huius proprietate non8 posset in a[li]quo minui vel infringi. Quapropter venditores [pre]dicti dederunt ac vendiderunt eam eisdem procu[ra]toribus emptoribus, nomine quo supra, liberam, [ple]nariam ac omnimodam potestatem tenen[di], possidendi ac procuratorio nomine quo supra et succe[ssor]ibus eorum, nomine et pro parte dicti capituli [e]t ipsius ecclesie, nec non et quocumque m[od]o voluerint dictam petiam terre vendidere, [al]ienare9 nomine et pro parte predictarum luminariarum dicte maioris ecclesie Potentine, pro ut ‹de› iure dicte ecclesie volunt et mandant ‹sic›. Promictentes insuper predicti venditores per se suosque heredes eisdem procuratoribus nomine quo supra pro luminaribus, liberam et francam ab omni honere servitute ‹sic› recipientibus, litem vel controversiam ipsis procuratoribus emptoribus ullo unquam tempore non inferre nec inferenti consentire, immo ipsam petiam terre venditam tam in proprietate quam in possessione ab omni homine legitime defendere, autorizare // (c. 434r) et disbrigare et predictam venditionem, omnia et singula suprascripta et infrascripta pe[r]petuo firma, rata habere et tenere et non contrafacere vel venire per se, alium vel alios, aliqua causa vel ingenio, de iure vel de facto, in iudicio vel extra iudicium, [su]b pena dupli dicte pecunie quantitat(is); med[ietate ips]ius pene reginali curie et reliqua mediet[ate] procuratoribus emptoribus, nomine quo supra, [quotie]ns inde fieret applicanda, me predicto notario p[ubl]ico pro parte ipsius curie et dictis procuratorib[us em]ptoribus pro se, nomine quo supra, sollemn[ite]r et leg[itime] stipulantibus. Qua pena soluta [vel non soluta], omnia et singula in suo ro[bore perseverent]10 supra ipsos extrahentes ‹sic› convenit ubi dita[..................................] vel evicta per aliquem vel aliquos, [de] iure vel de facto d[e]ficere quod dicti procuratores nomine quo supra habeant liberam et plenariam potestatem, sine iuxu iudicis et decreto pretoris, acipere cuntum11 de bonis ipsorum venditorum, tam mobilibus quam stabilibus, ubicumque existentibus, valor(is) usque ad uncias quinque et carlenorum quatuor cum dimidio et damnorum omniumque et interesse quod eis evenerit nomine quo supra. Voluerunt insuper predicti contrahentes quod ‹si› in presenti instrumento aliqua iuris sollemniter ‹sic› deficerit, quod emendari et refici predictum // (c. 434v) instrumentum ad cautelam predictorum procuratorum emptorum nomine quo supra et omnium quorum interest vel interesse poterit valeat refici et emendari, tamen veritatis substantia non sit mutata. Et ad maiorem cautelam predicti dominus Matheus, ‹et› Iacobus fratres et Manola soror eorum venditores, in omnibus12 predictorum procuratorum emptorum, nomine quo supra, ad sancta Dei evangel[ia manualit]er per eos tacta iuraverunt supradicta omnia et singula [inperpetuum] observare et quodlibet premissorum facere ab omnibus obs[erva]ri.
Et taliter ego idem Angelus de Bono Pari publicus Potentie not[arius] presens puplicum instrumentum subscripsi qui predictis omni[bus rogatus] interfui et meo solito signo signavi; et quorum ‹sic› autem sup[erius ubi legi]tur «tam mobilibus quam stabilibus ubicumque existentis», [interlineatum] et emendatum est per manus mei qui supra, [non vitio, sed] errore, unde pro autentico habeatur. Ego [.....................................] civitatis Potentie qui supra [.......................] testis interfui Ego Nicolaus de Ciot(to) testis sum Ego Paulus de Forenti[a] interfui Ego Nucus Spa(n)rius de Corveto testis sum Ego Antonius de Amigdula preditta testator
1 Così S peret procuratoribus ↩
2 Così S per?procuratorio nomine ↩
3 Così S ↩
4 Così S per?pecuniam ↩
5 Così S perprocuratoribus ↩
6 Così S pertotum ↩
7 Così S peromni ↩
8 Così S perhuius scripti tenor,piuttosto chehuius - non ↩
9 Così S pervendendi, alienandi ↩
10 Segue periodo poco chiaro per via di estese lacune e probabili errori di trascrizione ↩
11 Così S per?capere et apprehendere ↩
12 Così S permanibus ↩