Informazioni sul Documento
Data del documento: 1190-05
Forma del manoscritto: original
Testo del Documento
Diploma Guilielmi comitis Marsici confirmantis monasterio Cavensi ecclesiam S. Petri de Tramutola, cum omnimoda iurisdictione et praecipue quod baiuli aliique sui comitatus officiales non se ingerant in iurisdictione Tramutolae.
1190-05
✝ In nomina Christi. Anno ab incarnatione sua millesimo centesimo nonogesimo, mense madii, indictionis octave.
Dum nos Guillelmus Dei gratia comes Marsici essemus in castello nostro Roccette venit ad nos presbiter Helias venerabilis prior monasterii Sancti Petri de Tramutola et cum magna precuminstantia nos deprecatus est quatinus monasterium ipsum Sancti PetriTramutole et tenimentum cum omnibus ipsius ecclesie a patre nostro comite Silvestro bone memorie concessum, a manibus baiulorum nostrorum et posteriorum nostrorum et omnibus occasionibus et ultragiis quibus monasterium et homines sui sepisse molestabantur subtraeremus. Nos autem super hoc consilio fidelium nostrorum habito, ex consueta pietate nostra, tum concessione quam fecimus inde venerabili abbati Cavensis monasterii, tum pro remedio anime nostre nostrorumque parentum, interventu quoque et prece predicti venerandi prioris, qui multa et grata servitia nobis intulerat, supplicationibus clementer ab ipso priore effusis nobis, annuimus benigne et ipsam ecclesiam cum suo tenimento ab omnibus occasionibus et molestationibus baiulorum nostrorum et foresterorum extraximus, prohibentes et percipientes ipsis baiulis per presens scriptum ut nunquam ipsam ecclesiam vel tenimentum aut homines suos invadere vel molestare in aliquo presumant set sicut continetur in privilegio domini patris mei bone memorie et quod ante tempore nostro tenuit ita de cetero sine qualibet molestia et requisitione nostra vel heredum nostrorum aut successorum tenimentum ipsum teneat et possideat. Si vero aliquis hominum ecclesie minus fecerit aut de proprietate nostra vel civitatis nostre Marsici usurpaverit in curia ecclesie indicetur iuxta morem civitatis et quicquid iuris nobis inde spectaverit per ipsius ecclesie curiam impleatur. Si quis varo baiulorum nostrorum contra hoc preceptum ire vel agere presupserit teneatur pena compositionis decem unciarum auri, medietatem nobis et medietatem curie ipsius monasterii. Unde causa securitatis et memorie ipsius monasterii hoc presens privilegium per manus Iohannis notarii nostri scribi et dari ipsi venerabili priori precepimus et sigillo nostro plumbeo fecimus insigniri et ydoneis testibus roborari, mense et indictione prelatis.
✝ Signum manus Roberti Valenc(ie) senescalci ✝ Signum manus Roberti filii Guilielmi de Sala ✝ Signum manus Iohannis de Marsico castellani ✝ Signum manus Hermanni comestabuli Marsici ✝ Signum manus Gottifredi militis ✝ Quod presignatur Guilielmus scriba tuatur.