M 16, (M 22 copia di M 16; M 17 e 42 falsi autenticati nel 1253)

Archivio Cavense, M 16, (M 22 copia di M 16; M 17 e 42 falsi autenticati nel 1253)

1221-02
Barbara Visentin, Fulvio Delle Donne
aracne ara7

Informazioni sul Documento

Data del documento: 1221-02

Forma del manoscritto: original

Testo del Documento

Diploma Fridericus IIRomanorum imperatoris ac Sicilie regis, de susceptione monasterii Cavensis in suam regiam imperialemque protectionem, de confirmatione omnium privilegiorum, iurium et exemptionum, castrorum, casalium et bonorum monasterii; de iure creandi vaxallos eorumque exemptione; de facultate exigendi in castris ipsis plateaticum et portaticum, deque monasterii exemptione ab omni adohamento, plateatico, portolatico, herbatico, ripatico, fundico et dogana per totum regnum.

1221-02

✝ In nomine Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi. Amen. Fridericus secundus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie.

Si regnantis gloriam dona clarificant, que largitur, ea tamen sunt que perpetuitate temporis apud Regem regum clariora redduntur que pia consideratione impeduntur liberaliter ministris eius. Cum enim pia nostre mentis intencio opera nobis suadeat pietatis et ad id precipue voti nostri summa se porrigat ut retribuamus aliquis Domino pro omnibus que retribuit ipse nobis. Scire quippe volumus universos quod cum tu Balsame venerabilis abbasCavensis monasterii fidelis noster ad nostram nuper accedens presenciam celsitudini nostre humiliter supplicares, ut monasterium ipsum, te, monachos et successores tuos omniaque bona ipsius monasterii sub nostra protectione recipere dignaremur, castrumque Cilenti cum omnibus suis casalibus et castrum Sancti Adiutoris, terram Cavee cum suis suburbis, vassallos quos habes in Roccapimontis et pertinenciis eius et in Nuceria Christianorum et pertinenciis eius, casale Sancti Petri de Paterno, casale Sancti Petri de Olivola, casale Sancti Stephani et Sancte Marie de Iuncarico, casale Sancti Iacobi de Luceria, casale Sancti Egidii de Pratogargano, casale Sancti Iohannis de Fabrica, Casale Ruptum, Casale Sancte Marie de Rota, casale Churizosimi, casale de Tramutulo, casale Sancti Blasii de Salvia, casale Sancti Marzani, casale Sancti Arsenii, casale Sancti Petri de Polla, casale Sancte Marie de Pertusia, casale Sancte Barbare de Grasso, casale Tusciani, casale Sancte Barbare de Capuacio, homines morantes in Sancto Patro ad Columpnellum et in Sancto Nicolao ad Mercatellum, casale quos dicitur de Monacho situm in territorio Petralie et omnia alia dona felicium regum predecessorum nostrorum ac principum eidem monasterio collata necnon dona et oblationes aliorum Christi fidelium, concedere, eximere et confirmare de nostra liberalitate eidem monasterio dinaremur, sicut olim fecerat rex Guilielmus II felicis recordationis, consobrinus noster. Nos vero, qui ad exequendum opera pietatis predecessorum nostrorum libenter inheremus exemplis, attendentes etiam vitam et conversationem laudabilem, honesteque religionis cultum, quibus floret et semper claruit monasterium ipsum, necnon fidem puram et devocionem sinceram quam tu abbas erga maiestatem nostram semper illibatam habuisti, advertentes etiam grata satis et accepta servicia que dudum exhibuisti nostre celsitudini indefesse et que in antea exhibere poteris graciora, considerantes insuper quod monasterium ipsum est opus progenitorum nostrorum et nostra camera specialis et ut tuis ac fratrum tuorum sanctis apud Deum oracionibus adiuvemur, nostre salutis intuitu et pro remedio animarum divorum augustorum parentum nostrorum, tuis iustis postulationibus benignum prebentes assensum, te, monachos eiusdem monasterii, successores tuos ac monasterium ipsum cum omnibus bonis suis ecclesiasticis et mundanis sub protectione nostra recipimus speciali, confirmantes ipsi cenobio in perpetuum omnia privilegia vel instrumenta felicium regum ac principum predecessorum nostrorum aliorumque Christi fidelium, omnes obediencias, castra, casalia omnia supradicta, possessiones, homines redditus et universa alia bona stabilia ac mobilia que idem monasterium largicionibus regum ac principum predecessorum nostrorum oblacionibus vel donis fidelium et quibuscumque aliis iustis titulis est adeptum et que in futurum iuste poterit adipisci, eximentes castra casalia et homines ipsius monasterii ad omni iugo servitutis vel adoamenti, sive de demanio sive de pheudis fuerint, homines quoque ipsorum locorum cum vassallis nostri demanii seu aliorum dominorum in nullo, preterquam in generalibus subvencionibus communicent, et hoc demtaxat in locis in quibus talia communiter solvere usi sint, eademque libertate et gratia perfruantur qua pociuntur alii in quorum territoriis moram trahunt. Si quis autem tam de demanio nostro quam aliunde tuus vel dicti monasterii voluerit vassallus fieri pro remedio anime nostre parentumque nostrorum concedimus ut facere hoc possit absque cuiuslibet contradictione, cuiuscumque condiocionis extiterit, nisi servus fuerit seu alii ad personalia servicia astrictus, et ut tu predicte abbas super hiis munificentie nostre gustes favoralibilibus ubertatem que in tui predicti monasterii perpetuetur augmentum, de innata nobis clemencia confirmamus tibi et eidem Cavensi monasterio accipere libere plateaticum in castello tuo Cilenti et in portubus Fontis et Veteris ac in omnibus aliis portubus tuis, tam ab hominibus tuis quam ab aliis de his omnibus que vendi ibi contigerit vel emi, sicut in privilegiis donacionis ipsorum portuum facte plenius continetur, que in nostra curia tu, venerabilis abbas, ut autentica presentasti, et idem monasterium taliter ipsos portus usque nunc pacifice possidere tam per instrumenta predicta quam per testes ydoneos nostre iamdicte curie constare fecisti. De habundatiori quoque nostra gratia concedimus et confirmamus eidem monasterio, tibi et successoribus tuis monachis et hominibus tuis in perpetuum omnes dignitates, bonos usus et approbatas consuetudines quibus predecessores tui, idem monasterium ac homines ipsius, temporibus ipsorum regum felicium usi sunt et idem sacrum cenobium ab omni plateatico, portulatico, herbatico, ripatico atque ab omni exitura fundici seu duane perpetuo per totum predictum regnum Sicilie penitus sit immune. Mandantes ut sibi super hiis nulle de cetero molestie vel gravamina inferantur. Si vero aliquis contra hanc vestram temere venire presumpserit libertatem imperiali nostre camere uncias auri centum quinquaginta componere teneatur, prefata libertate vestra et gratia in suo nihilominus robore duratura.

Ad huius igitur concessionis exempcionis, protectionis et confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium per manus Iacobi de Cathania nostarii et fidelis nostri scribi et sigillo maiestatis nostre iussimus communiri, anno mense et indictione subscriptis. Datum Salerni post curiam Capue celebratam anno dominice incarnacionis millesimo ducentesimo vicesimo primo, mense februario, none indictionis, regnante domino nostro Friderico Dei gratia illustrissimo Romanorum imperatore semper augusto et rege Sicilie, imperii eius anno primo, regni vero Sicilie anno terciodecimo, feliciter, amen.