Informazioni sul Documento
Data del documento: 1110-10
Forma del manoscritto: original
Testo del Documento
Diploma Goffridi, domini Melphiae, de confirmatione ecclesiae S. Martini de Melfito facta Petro filio Bisancii.
1110-10
✝ Anno incarnationis Iesu Christi millesimo centesimo, nonodecimo anno regnante domno Alexio imperatori nostro, mense hoctuber, octava indictione. Ego Goffridus imperialis sevasto et comes, Amici comitis filius et dominus civitatis Melfi,
declaro quia pertinet Petro filio Bisantii per donum quod ei fecit Petrus filius imperialis Kritis civitatis Iubenacte, hoc est una ecclesia que vocatur Sanctus Martinus cum suis pertinentiis in loco turris que dicitur Furcata, etiam et turris que suo nomine dicitur page, in qua ecclesiam Sancti Michaelis condita fuit, cum suis rebus omnibus, ex quibus eidem Petro filius Pacti meus dominus pater scriptum concessionis et traditionis fecerat. Quapropter aptum videtur michi eidem Petro exinde firmationem facere. Propterea ego qui supra Goffridus confirmo nominato Petro et suis heredibus predictam ecclesiam cum suis rebus omnibus; similiter et turrem cum suis pertinentiis et omnibus rebus. Ita ut amodo semper prenominatam ecclesiam cum suis rebus omnibus et pertinentiis simul et turrem cum introitibus et exitibus suis et cum omnibus infra se habentibus sit in potestate ipsius Petri vel suorum heredum, faciantque exinde quicquid voluerint, sine mea vel meorum heredum aut de meis ordinatis seu posteriorum meorum vel aliorum hominum omnium contrarietate et inquisitione. Insuper et per hoc preceptum iubeo et firmiter stabiliscor ut prefatus Petrus suique heredes aut meis ordinatis seu posteriorum meorum vel quibuscumque, set quiete his superius dictis perfruantur temporibus omnibus. Hanc autem meam confirmationem firmam et stabilem esse volo omni tempore. Unde et firmitatis causa illorum hac preceptum scribi feci per manum Maragdi notarii et plumbea bulla mei tiparii vullari eidemque Petro dari.
In quo etiam manu mea me subnotavi. ✝ Goffridus …(in greco)